Rozmiar: 15909 bajtów

Calendarium


Anno domini Millesimo Quadringentesimo Quinto in Octava Corporis Cristi, que videlicet Octava fuit ipso anno in crastino Nativitatis S. Joh. Baptiste, facte sunt aquarum inundaciones magne et nostris temporibus inaudite, de quibus Monasterium Kamencz heu magna pertulit dampna. Quarum inundacionum occasione presens liber conparatus est per fr. Heynricum de Smalkald, Cantorem in Kamencz, videlicet sequenti Anno domini M°.cccc°. sexto. Quia primus mortuorum liber per predictas aquarum inundaciones perierat in Capsella Capituli. Alcior enim fuit aqua quam in Capitulo eadem Capsella. Ob quod dulce nomen domini nostri Jhesu Cristi et nomen Gloriose virginis Marie sit benedictum in secula Amen. ET dilecte Anime quarum nomina in hoc libro sunt conscripta, et in futuro in eodem sunt conscribenda, Et anime omnium fidelium defunctorum per piam et ineffabilem Clemenciam domini nostri Jhesu Cristi, Et per pijssima et gratissima merita et intercessiones sue pijssime Matris et virginis Marie Et omnium Sanctorum Et Electorum eius Requiescant iugiter in pace Amen. Amen pie Jhesu. Amen.

A. d. M°.cccc°.xv°. septimo ydus Junij hora undecima facta est obscuracio solis et tenebre magne quasi ad dimidiam horam, existente conventu tunc temporis post primam in capitulo, ita quod ebdomadarium invitatorij leccionem capituli perficere oportebat cum lumine.
A. d. Millesimo Quadringentesimo xxvij. Intraverunt perfide Hussite cum curribus et equitibus in Sleziam, devastantes et destruentes eam per combustionem ignis, Civitates, Monasteria et villas annichilantes, captivantes et mortificantes homines, maxime religioses. De quorum numero sunt occisi ab ipsis fratres nostri videlicet fr. N. Kappicz, plebanus in Byczano, fr. Johannes quondam Camerarius, fr. Wenczeslaus Custos cum uno famulo, Et fratrem Jacob um Kogeler ceperunt in Castrum dictum Humoly, qui obijt in vinculis ibidem. Item fratrem Johannem Scheler, plebanum in Heynrichswalde, heu horribiliter percusserunt usque ad mortem.
Item ab illo tempore isti fratres obierunt in pace, fr. Maternus de Glacz, fr. Joh. Nympcz quondam capellanus et notarius abbatis. Item fr. Georgius prior, fr. Heynricus. Item fr. Franciscus prepositus in Wartha, fr. Augustinus Rudelsdorff, fr. Joh. sapiens et fr. Nicolaus conversus.
A. d. Mill. Quadringentesimo Sexagesimoquarto Ipso die Assumpcionis gloriose et intemerate semper virginis Marie, facte sunt magne aquarum inundaciones, de quibus Monasterium Kamencz in frumentis et piscibus prochdolor dampna non modica suscepit.
A. d. Mill. quadringentesimo Nonagesimosexto In die Assumpcionis Marie erat magna inundacio aquarum, non tamen tam ingens sicut prior.
A. d. Millesimoquingentesimoprimo Ipso die Assumpcionis dive Virginis Marie exilijt ingens inundacio aquarum sic ut omnia fere loca Monasterij circumvoluti necnon repleti fuerunt. Ast Monasterio huic multa intulit incomoda, pabula ferarum, fruges mortalium, pontes, haud non molendina deduxit ac omnia Cenobio in nichilum redegit. Menia insuper Nisse distorta sunt, ita ut ab omnibus etate vigentibus pro diluvio parciali estimaretur, excedens omnes preannotatas inundaciones.
A. d. Mill. quingentesimo vigesimo octavo perijt Monasterium Camencz per ignis incendium in nocte Cecilie virginis sub regimine Nicolai abbatis de Glacz.
A. d. Mill. Quingent. Nonagesimo octavo, 15. Augusti, fuerunt magnae aquarum inundaciones longe ingentes prioribus, de quibus frumentum, praesertim triticum, omnino perijt, pontes simulque piscinas et domos deduxit et alia necessaria in nichilum redegit. Deus parcat posteris nostris.
A. 1623 die 29. mensis May in monte Wartensi est Capella cum tribus altaribus consecrata, a Revmo Domino D. Martino Kolsdorff Episcopo Nicopol. et Can. Wrat. etc. Summum Altare in honorem S. V. Mariae, S. Elizabeth ac S. Jo. Baptistae. Altare minus a dextris in honorem SS. Apostolorum Simonis et Bartholomaei ac S. Agathae. Altare minus a sinistris in honorem S. Pauli Apostoli, S. Laurentij et S. Margarethae. Eodem anno Altare post chorum fratrum in Ecclesia magna Camencensi consecratum, in honorem S. Crucis, SS. Apostolorum Matthiae et Mathaei, S. Hedwigis, et undecim millia Virginum. Item eodem anno Altare penes sacristiam in nominata ecclesia, in honorem SS. Apostolorum Petri et Pauli, Simonis et Judae, et aliorum Apostolorum. Item eodem anno Altare in maiori Capella retro summum altare in eadem ecclesia, in honorem S. Mariae Magdalenae, S. Hieronimi et S. Augustini, ac pausant S. Clementis reliquiae ibidem. Altare parvum retro chorum fratrum, et e regione Abbatum depictorum in eadem ecclesia, in honorem S. Michaelis et S. Fabiani et Sebastiani ac S. Annae, reliquiae S. Elizabeth et S. Innocentum et S. Nicolai.
Anno 1704 consecrata est Ecclesia Wartensis et Altare maius a Revmo et IIImo domino Comite Barbo, Episcopo Dariensi et Suffraganeo Wrat. dominica 20 post Pentecosten.
Anno 1711 16. Novembris circa horam octavam vespertinam exusta est tota Warta praeter aliquot domus versus pontem. Ecclesia mansit, sed tectum ejusdem combustum, et ambae turres exustae, Campanas omnes et horologium ignis consumpsit. Thaumaturga interim a 20. die hujus mensis usque ad 12. mensis Maij anni 1712 in nostra Ecclesia Camencensi mansit, qua die iterum reportata est Wartam cum solemni processione.
A. D. 1711 et 1712 magna fuit siccitas. 1713 magnae et frequentes erant pluviae ferme per totam aestatem, magnaeque exundationes aquarum secutae, quae hinc inde maxima causarunt damna, et eodem anno in variis provinciis morbi contagiosi grassabantur, et multa millia hominum abripuerunt.
Anno 1715 iidem morbi contagiosi per totam Silesiam grassabantur, vix locus mansit illaesus, multi ubique mortui, nec monasterium hoc mansit liberum ab his morbis, sed tres fratres nostri mortui.
Item A. D. 1736 tantae fuerunt exundationes aquarum per totam Silesiam, quales nulla hominum recolit memoria, quae non tantum segetes messi proximas ex asse destruxerunt, sed etiam in aedificiis et aliis inexplicabilia damna causarunt, unde deinde etiam tanta fames et penuria exorta est, ut homines prae fame defecerint.
A. D. 1769. 20. Februarii Domina Anna Comitissa de Churschwant, nata de stemmate antiquissimo Harrach, postquam quinque hebdomadibus in parochiali Ecclesia Seitendorffensi inhumata quievisset, ad Ecclesiam nostram claustralem translata, et ante crates Chori medio altaris S. P. Benedicti et S. P. N. Bemardi denuo sepulta intra saxa requiescit, una cum Marito suo Comite ditissimo. Quorum tamen quod dolendum, raro, imo fere nunquam specialis fit memoria, quia Comes, siquidem apoplexia tactus inopinate ac derepente obiit post ipsam.



Schließe Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów